1 Secundo probatur, quia haec propositio, Petrus est homo, non differt nisi verbo ab hac Petrus est aliquis homo: ergo utraque pertinet ad idem praedicabile. Probatur antecedens. Quia in utraque subiectum eodem modo concipitur, et similiter praedicatum, quia in utraque percipitur explicite ratio humanitatis, et confuse cognoscuntur individua omnia, nullum tamen explicite, quando enim dicitur Petrus est homo, sensus non est, Petrum esse hominem in communi, quia esset falsa propositio. Neque esse hunc hominem in particulari, quia licet quantum ad rem praedicatam id dicatur, in modo tamen praedicandi non dicitur. Dicitur ergo Petrum esse aliquem hominem, esse quidem hominem, hunc tamen, vel illum, quod idem contingit in praedicatione de individuo vago. Neque enim nomen aliquis variat modum concipiendi speciem, sed illum explicat. Ad idem praedicabile pertinet propositio haec. Hoc individuum est aliquod individuum, si in eadem formalitate sumatur.