Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?
Sectio V. De individuo primae intentionis.
Sectio VI. De individuo secundae intentionis.
Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.
Sectio VIII. De individuo vago, et eius praedicabilitate.
Sectio IX. Praedicatio individui vagi.
§ 101
§ 102
§ 103
1 Obiicies primo. Actus concipiens aliquem hominem distinguit Petrum a Paulo; ergo non est universalis. Probo antecedens: quia ille actus, sic explicatur: Aliquis homo currit: vel est; aut Petrus currit, aut Paulus: qui autem hoc dicit, iam distinguit utrumque. 2 Respondeo bifariam concipi individuum vagum: primum cum clare et explicite concipiuntur individuorum substantiae; et ignoratur quaenam ex illis aliquid fecerit, vel cui conveniat aliquod praedicatum accidentarium: ut cum ego scio hic esse Petrum et Paulum, mihi quidem notissimos; nescio tamen uter ex ipsis loquatur: tunc dico; Aliquis ex his loquitur. haec propositio non est universalis, quia omnia concipiuntur clare; solumque est confusio in cognoscenda causa eius actionis. Secundo potest concipi aliquis homo, tam confuse, ut nullum singulare repraesentet in singulari; tunc propositio est universalis: ut, Aliquis homo est rationalis; subiectum eius propositionis non magis repraesentat Petrum, quam hic actus: unus homo; Homo. Ad argumentum respondeo negato antecedenti in hac secunda significatione. Ad probationem respondeo, illum actum sic explicari a cognoscente explicite Petrum et Paulum; non tamen ab habente illum actum solum: quia ei non possunt venire in mentem Petrus et Paulus: sed individua tam confuse cognita, ut nullum in singulare noscatur. Unde illam explicabit loquens: Unum ex individuis hominis est homo.