1 Obiicies secundo, vocem aliquis significare individuationem, quae est attributum; vel significare singularitatem, quae est extra essentiam. Contra, iam dixi eam praedicationem esse attributi, et quarti praedicabilis, si unitas individua significatur: quia unum est attributum entis. Si autem significat singularitatem, nempe humanitatem singularem, ex qua oritur unitas singularis, illa praedicatio est speciei de individuo: quia in ea semper praedicatur confuse singularitas; ut in iis Petrus est homo, est aliquis homo, singularitas clare cognita, ut Petreitas est extra conceptum speciei, non vero singularitas in communi, et confuse cognita.