Ex dictis collige immediatum, et adaequatum generis correlativum non esse speciem, sed subiicibile in quid incomplete1. Nam correlativum praedicabilis est subiicibile, genus autem immediate, et adaequate non praedicatur de sola specie, sed de individuo, eaque propter in ratione subiicibilis in quid incomplete conveniunt. Relativum autem solius generis est sola species, quia haec soli subiicitur generi. Nam individuum etiam subiicitur speciei, et quamvis dicatur species sola immediate correlativum generis, non tamen est adaequatum, quia etiam generi subiiciuntur individua, quae cum specie conveniunt in ratione subiicibilis, sicut etiam de utrisque praedicatur genus.