Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Definitur species a Porphyrio, species est quae subiicitur generi. 1 Subiici generi nihil est, nisi esse rationem inferiorem sub genere contentam, de qua genus praedicatur. In sententia negante abstractiones obiectivas, idem est ac esse partem obiectivam generis, scilicet, plura individua speciei eiusdem, omnino similia, confuse cognita, quae sunt pars obiecti genericae cognitionis, quia haec plura ad individua terminatur diversarum specierum, e quibus individua eiusdem speciei sunt una species, et pars materiae generis. Addiderim, ita esse partem, ut in praedicatione, qua genus praedicatur, directe habeant rationem subiecti, ut in hac homo est animal, omnia individua hominis sunt subiectum partiale, de quo genus praedicatur, alioqui tantum esset pars obiectiva, ut cum cognosco totum parietem v. g. pars parietis non potest dici subiici parieti, neque illius cognitioni, ita enim inferiora logica suis superioribus subiiciuntur, ut totum hoc sit in ordine ad habendam rationem subiecti in propositione. Sicut logica universalia sunt in ordine ad habendam rationem praedicati, de quo late egi disputatione, et sect. 4. 2 In sententia vero Thomistarum subiici generi est, esse conceptum aliquem ab individuis abstractum a quo cum aliis similiter abstractis, abstrahitur genus, et de illis praedicatur, ut animal de homine et leone abstractis, quia, cum ratio generica latius pateat singulis speciebus, illae dicuntur generi subiici, quia, cum de omnibus illis praedicatur, habent illae rationem subiecti in propositione directa generis de specie, ut homo est animal.