1 Secunda difficultas est; quia haec definitio convenit individuo incompleto, quod subiicitur generi immediate, ut dixi disputat. 4. sect. 5. ergo est mala definitio. Respondeo, 2 in definitione intelligi hanc vocem solum, ut sensus sit: species est, quae soli subiicitur generi, sicut in definitione speciei praedicabilis dicemus eam de solis differentibus numero praedicari. Neque enim opus est, eas particulas semper a doctoribus explicari, quia ex ceteris colliguntur. Clarum est enim individua subiici omnibus, quibus subiicitur species, sicut est clarum de individuis dici quidquid praedicatur de specie. Et forte Porphyrius voluit abstrahere ab ea quaestione, utrum genus immediate de individuis praedicetur? et iuxta varias opiniones definitionem intelligendam reliquit.