Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
1 Adverte dupliciter circulum posse committi, primo non explicando naturam definiti, ut hoc modo: Pater est qui habet filium, et filius est qui habet Patrem; qui circulus est vitiosus, ut probat argumentum, et sic vitiosa esset generis definitio, et speciei, ut si diceres genus est quod habet species, species est, quae habetur a genere. sic enim non explicatur illorum essentia. Alio modo committitur circulus, quando in definitione relativorum invicem connotantur termini, sed cum explicatione definiti, ut quid est Pater? qui habet filium. Si autem roges, quid sit habere filium? non est respondendum, filius est, qui habet Patrem; sed est dicendum, hominem genuisse et illi coexistere, esse habere filium. Nec fieri potest, quin in definitione relativi aliud relativum connotetur, quia unaquaeque res definitur, ut est, at relativa in suo esse invicem connotantur, ergo in definitione debet connotari: Sic, cum genus definitur esse praedicabile de differentibus specie, explicandum est, quid sit specie differre, scilicet habere ultimos essentiales conceptus dissimiles, et cum dicitur speciem subiici generi, explicandum est, quid sit subiici generi, quod fieri facile potest, cum constet, quid sit praedicari, et quid sit specie differre.