1 Tertio, quia habitus logicae non tendit immediate in obiecta, sed mediis actibus, est enim ut potentia, quae obiectum attingit solum per actus. Ergo habitus logicae no producit suum obiectum. Patet consequentia, quia iam haberet etiam modum tendendi in obiectum immediate, et non per actus. Confirmatur, actus logicae non producunt actus aliarum scientiarum, actus enim solum producit habitum, et circa obiectum tantum versatur in genere causae formalis extrinsecae, ut in libris de anima longe dicetur. Ergo neque habitus logicae concurrit efficienter. Probatur consequentia, quia actus maiorem, et immediatiorem, immo formalem directionem habent in obiecta, quam habitus; sed directio actus illi non tribuit actionem, nem, ergo neque habitus directio eam tribuit habitui.