1 Affirmant ex recentioribus nonnulli. Sed immerito. Primo quia nullus habitus concurrit efficienter, nisi ad suos actus proprios, ex quibus generatur, sed actus aliarum scientiarum non sunt proprii logicae, neque ab illis generatur. Ergo logica non concurrit efficienter ad illos: maior videtur ex terminis nota, quia, si non sunt proprii actus logicae, ergo ab illis non generatur logica. Ergo neque logica illos generat. Patet consequentia, quia logica, et omnis habitus naturalis, no generat actus dissimiles illis, a quibus ipsa generatur, sed actus aliarum scientiarum sunt dissimiles actibus logicis, ergo illi non generantur a logica. Probatur minor primi syllogismi, quia actus aliarum scientiarum sunt de rebus secundum se. Ergo actus aliarum scientiarum non sunt actus logici.