1 Secundo actus aliarum scientiarum sunt obiectum logicae. Ergo no producuntur a logica. Patet consequentia, quia scientia habitualis no producit suum obiectum, sed illud considerat per actus, ut patet in Architectura, aliisque practicis facultatibus. Neque audiendus est qui asserit, eas ad opera externa immediata actione concurrere, id enim sine fundamento (ut alibi dicam) et sine auctoritate asseritur. Doctores enim scientiis non effectionem, sed contemplationem adscribunt obiecti, ad quod concurrunt mediis suis actibus: at praeter actus proprios tendentes in obiecta habituum quid producunt habitus? Confirmatur, habitus per actus tendit in obiectum. Rogo, in quod obiectum logica tendat producendo actus aliarum scientiarum? Demum intellectus cum propria specie impressa, et habitu Physicae verbi gratia, est causa adaequata cognitionis Physicae, ergo non concurrit alia cum eis. Hanc consequentiam late probo disput. 9. Phys. sect. 4. Quod vero fiant artificiose est extrinseca denominatio a logicis actibus, sicut pedes ad numerum referri.