Cui doctrinae praemittit duas esse communicabilitates alicuius conceptus obiectivi: Altera est secundum rem et rationem simul: quae exigit fundamentum, et ex parte intellectus, et ex parte naturae: ex parte quidem intellectus exigit abstractionem, et positivam indifferentiam ortam ex abstractione a pluribus singularibus: ex parte autem naturae exigitur existentia actualis aut possibilis, simultanea aut successiva in pluribus individuis.
Communicabilitas autem secundum rationem tantum, non exigit fundamentum ex parte naturae, quia non reperitur existentia possibilis in pluribus individuis: habet tamen fundamentum ex parte solius intellectus, illam abstrahentis a singularitate.