Asserunt Thomistae, naturam angelicam Michaëlis. v.g. non posse intra eandem speciem ultimam multiplicari; neque posse esse duos angelos solo numero distinctos, sed eos necessario specie differre: quia angelicae naturae non accipiunt individuationem ab alio, sed a se ipsis. Hac de re cum illis non disputo nunc, disputaturus autem in metaphysica disputatione 12. sectione 3. Thomistis autem permissa hac opinione disputandi gratia, pergo ad logicam quaestionem. Opinantur praeterea 1 naturam Michaëlis esse speciem infimam praedicabilem de multis individuis Michaëlis possibilibus quidem non in re, sed in nostro modo concipiendi. Quam sententiam docuit Caietanus 1. parte q. 13. art. 9. §. adverte hic latitudinem.