Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
§ 120
§ 121
§ 122
§ 123
§ 124
§ 125
§ 126
§ 127
Imo et in ipsa logica sunt alia plura obiecta quatuor signatis hac sententia: subiectum enim propositionis ut sic erit etiam logicae adaequatum obiectum: quia est species intellectionis, et cetera logicae obiecta sunt aliquid ipsius. Praedicatum enim aliquid est subiecti, unio autem praedicati et subiecti aliquid subiecti est. Tota autem propositio aliquid subiecti est: tum quia nihil est praeter subiectum, praedicatum et unionem, quae subiectum sunt et aliquid subiecti. Idem dixerim de modo sciendi; qui cum species sit propositionis, aliquid subiecti est ut est ipsa propositio. Item idem argumentum est de praedicato, idemque de unione: Praedicatum enim et subiectum aliquid unionis sunt, quia sunt eius extrema. Idem dixerim de propositione maiori: idem item de minori: et idem de conclusione. Praemissae enim aliquid conclusionis sunt, quia sunt eius causa: Maior item aliquid est minoris, quia est comprincipium illius ad conclusionem: vixque est aliquid in logica, quod non sit obiectum attributionis. Imo et actus vitalis ut sic abstractus ab intellectu et sensione erit obiectum attributionis logicae, quia agitur de signo naturali ut sic, et de apprehensione obiecti, cuius species sunt apprehensiones et signa intellectualia.