Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
§ 120
§ 121
Cum autem nihil dialecticus tractet quod aliqua ex his rationibus non spectet ad propositionem; haec est adaequate obiectum dialecticae. Etenim termini et eorum unio sunt partes componentes intrinsece propositionem. Definitio autem et ceteri modi sciendi sunt partes subiectivae propositionis: nihil denique est quod non sit propositio aut aliquid illius. Cum item modus sciendi in commune includat propositionem, eiusque terminos, propositio est aliquid illius, ac propterea est etiam modus sciendi obiectum cui attribuitur propositio. Item ad argumentationem deducuntur propositio et modus sciendi, quia hic includit propositionem et modum sciendi: quia vero modus sciendi est species intellectionis ut sic, et nihil tractatur in logica, quod non sit actus intellectus, hic propterea est adaequatum etiam obiectum logicae attributionis. Dicuntur autem obiecta adaequata non quod unumquodque ita sit, ut praeter illud non sit aliud: sed quod unumquodque sibi vendicet attributionem ceterorum.