1 Item observa individuum vagum determinari ad unum exclusione ceterorum, v. g. non teneris sacrificio dare agnum determinate, nec turtures determinate, sed ex illis, quod libuerit, at si semel excludas a sacrificio agnum, teneris iam offerre turtures determinate. Similiter vere aliquis dicit, hoc facit Petrus, vel Paulus, et alius etiam vere dicit non facit Petrus; determinatur illa veritas in Paulo, quia cum id fecerit unus, et non hic, non restat, qui id fecerit, et in quo vera sit haec propositio. Id autem non contingere in propositione significante potentiam, ostendi in summulis disputat. 2. quia non potest fieri exclusio omnium, et in uno solo sisti. Haec de individui vagi natura. Surgamus ad praedicabilitatem.