Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?
Sectio V. De individuo primae intentionis.
Sectio VI. De individuo secundae intentionis.
Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.
Sectio VIII. De individuo vago, et eius praedicabilitate.
§ 73
§ 74
§ 75
§ 76
Nam voluntas tendit proprie vage in obiectum, quando illud confuse cognovit: et sicut mens non distinguit unum obiectum ab alio; ita nec voluntas potest velle unum potius, quam aliud; quia non potest in incognitum ferri. Quando autem intellectus clare cognovit omnia obiecta; tunc voluntas non potest ferri confuse, et vage proprie in rationem communem obiecti; quia ea non est repraesentata. Potest tamen pro suo arbitratu aeque velle utrumque obiectum; nullum praeferendo aliis, ut explicui ea sectione 4. quod improprie dicitur ferri vage in obiectum; quia id est tendere in rationem confuse cognitam. Utrum autem Deus possit vage velle media ab ipso solo exequenda? 1 quaestio est 1. p. q. 13. discutienda, cuius negativam partem sequor cum Suarez 3. p. q. 1. quia huiusmodi confusio in electione mediorum denotat in nobis ignorantiam aliquam ipsorum, ob quam cum statuerimus e duobus mediis alterum eligere, non sumus certi, quod ex illis sit melius; sic decernit quis iter agere eques, aut pedes, quia tamen non bene expendit, utrum medium sit aptius, ad neutrum se determinat in singulari, donec ratio melior occurrat. Deus autem exploratissimam habet cuiuscumque medii convenientiam, unde non possumus eum apprehendere volentem media in communi, et postea in particulari; sed, quidquid vult, determinate vult; secus est, quando id, quod vult, alterius relinquit arbitrio. Tunc enim efficaciter nil vult, nisi quod alter velit, sed de hoc agitur in materia de praedestinatione, et incarnatione.