1 Individuum vagum opponitur inviduo determinato, hoc enim est certa res singularis, quae potest termino demonstrativo monstrari, ut Petrus, hic homo, illud animal. Vagum autem est singularis res, incerta tamen, et quae nomine proprio, aut termino demonstrativo significari non potest, sed termino confuso, et sine distinctione, ut aliquis homo, quoddam animal. Petrus, vel Paulus hic, aut ille puer. Dicitur vagum ab intellectu, a cuius actu vagum formaliter dicitur: non quod obiectum in se sit vagum, sed quia actus vitalis ad illud fertur vage, atque confuse, et quantum est ex se non magis ad hoc, quam ad illud, quo differt ab actu determinato tendente ad hoc, et non ad aliud obiectum. Si enim clare novi Petrum, dico, hic est Petrus et non alius; et dicitur vagum, quia non sistit intellectus et voluntas in uno, certoque singulari, sed per plura disiunctive vagatur. 2