1 Tertium est, quia si individuatione ut sic est communis: ergo contrahitur per hanc numero individuationem, et per illam: ergo ista et illa individuationes simul cum individuatione in communi conveniunt in oratione individuationis, et sunt contrahibiles per alias, et sic in infinitum. 2 Huic argumento ex sententia Nominalium respondetur, individuationem in communi non esse aliam a particularibus, sed esse omnes illas confuse cognitas. Cum vero haec numero clare concipitur, nulla fit contractio obiectiva. Sed conceptus ille formalis confusus, redditur clarus, in quo non potest esse infinita processio, quia devenitur in claram unius individuationis cognitionem, quae cognoscitur in singulari, et non in communi: a qua sic cognita non potest abstrahi ratio communis.