Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?
Sectio V. De individuo primae intentionis.
Sectio VI. De individuo secundae intentionis.
Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.
§ 59
§ 60
§ 61
§ 62
§ 63
§ 64
§ 65
§ 66
§ 67
Vidi non neminem existimantem hanc quaestionem esse magnae difficultatis in Thomistarum sententia admittente obiectivas abstractiones, secus in sua eas negante: quia in sua sententia omnes rationes communes sunt individuae. Verum hic non expendit suae et Thomistarum opinionis fundamenta. Nam idem omnino fundamentum requiritur ad concipiendum uno actu confuso plura individua ut similia, et ad abstrahendum unam rationem communem ab illis. Est enim fundamentum ipsa similitudo obiectorum: quare, cum ipsi hanc obiectivam similitudinem admittant in individuis, in easdem recidunt difficultates: opposita enim sententia talem similitudinem negat in individuis, quia in ultimis differentiis nulla potest esse similitudo, cum res constituant primo diversas, et in infinitum procederetur, etc. Quapropter prudens nostram sententiam universaliter probavi, non distinguens inter Thomistarum Nominaliumque sententias de praecisionibus, quia in utraque sententia argumenta pro utraque parte vim habent eandem. Sed reliquis respondeamus argumentis.