Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Sectio I. De specie subiicibili.
Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.
Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?
Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?
Sectio V. De individuo primae intentionis.
Sectio VI. De individuo secundae intentionis.
Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.
§ 59
§ 60
1 Confirmatur; ratio specifica hominis ut sic habet aliquam unitatem abstractam ab unitatibus singularibus: haec autem est ratio individui in communi: ergo datur ratio individui in communi. Probatur haec minor: quia illa unitas constituit illum hominem unum, quae unitas communicatur omnibus, quibus ratio hominis communicatur: nam omnes passiones entis cum ipso ente communicantur, sed illa unitas sic communicata constituit hominem individuum, et singularem, sicut ratio hominis communicata constituit hunc hominem: et illi unitati convenit contrahi, et communicari pluribus differentibus numero, sicut convenit rationi hominis ut sic: ergo sicut haec est ratio communis pluribus singularibus, ita et illa pluribus individuis. Itaque eodem modo philosophandum est de ratione specifica, ac de unitate illam consequente; et sicut ratio hominis ut sic est communis huic et illi homini, ita et unitas est communis huic et illi unitati, et individuo.