1 Dico tertio, in opinione asserente rationem genericam formaliter in una specie esse perfectiorem quam in alia, et inter duo individua eiusdem speciei esse unum substantialiter perfectius alio, asserendum est nec genus in una specie, nec speciem in uno individuo perfecte contineri. Probatur, quia si animalitas hominis formaliter est perfectior animalitate leonis, et humanitas Christi nobilior humanitate Iudae, certum est, neque animal habere totam suam perfectionem in leone, neque humanitatem in Iuda. Immo vero in omnium sententia verum est, animalitatem non esse tam perfectam in leone, quam in homine, sive id proveniat ratione generis, sive ratione speciei.