Constat ex sectione 3. ad rationem universalis requiri inferiorum multitudinem, de quibus possit praedicari. Nunc inquiritur, utrum in uno quoque inferiorum reperiatur tota ratio formalis superior? ut in uno individuo tota species? et genus totum in una specie? Non controvertitur, utrum in quolibet inferiori sit ratio superior? ut in homine animal, est enim pars affirmativa sine controversia. Petrus enim v. g. est homo, in quo convenit cum Paulo, et est animal, in quo convenit cum leone. Neque etiam controvertimus, utrum in uno individuo salvetur tota ratio universalis formaliter, sine connotatione ad alia individua? est enim certa negativa pars, quia universale formaliter est unum in multis, et de multis. Sed in quaestionem adducimus, utrum tota perfectio speciei sit in uno individuo? et utrum in una specie sit tota perfectio generis?