1 Contra secundo: illa hypothesis destruit per locum intrinsecum hanc speciem angelicae naturae, et agit de alia omnino diversa. Etenim species quae haberet plura individua possibilia, non esset per locum intrinsecum actus subsistens completus, sed diceret ordinem ad materiam: sed haec species Angelica est actus subsistens completus, nullum dicens ordinem ad materiam: ergo illa per locum intrinsecum non esset haec species. Maior probatur: quia ex hac sententia omnis natura solo numero multiplicabilis in suis inferioribus est circa materiam: quia omnis multiplicatio numerica sumitur essentialiter a materia: ergo ex ipso conceptu formali naturae solo numero multiplicabilis, concluditur illius materialitas: et consequenter non esset haec natura, sed alia: ergo haec solutio non quadrat in hanc naturam, sed in aliam. Quapropter saepius dixi hos auctores non calluisse suae sententiae fundamenta.