Infertur ex dictis, genus non aliter esse totum respectu speciei, quam est pars illius in potentia.1 Monstratur aperte, quia genus est totum, ut est praedicabile, quia species est pars illius, ut est illi subiicibilis, sed est praedicabile formaliter, ut pars in potentia; ergo est totum potestativum, ut est pars in potentia: minor patet, quia genus est praedicabile in quid incomplete, similiter et species illi incomplete subiiciuntur: genus enim non continet totam essentiam speciei, sed partem; ergo genus est praedicabile formaliter, ut est pars speciei, ergo in eadem ratione est pars speciei, et totum potestativum, quae recte cohaerent: nam praedicari ut superius, communeque multis, est praedicari ut totum potestativum. Quia quodcumque inferius est subiectum partiale, et eamdem ob causam non potest adaequate et complete de singulis praedicari, sed incomplete, et partialiter, quia tota mea essentia non potest aliis speciebus esse communis.