Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Sectio I. Genus definio.

Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?

Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?

Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.

Dices, hinc sequi, aggregatum ex omnibus speciebus subiicibilibus esse totum, non vero genus, quia totum resultat ex partibus, sive sunt omnes partes simul, ita totum respectu singulorum generum est acervus ex illis omnibus resultans. Sicut totum respectu singulorum granorum est acervus ex omnibus illis resultans. Respondeo totum per compositionem aut aggregationem esse omnes species subiicibiles generi, quia omnes illae integrant adaequatum subiectum generis, at genus ostendi §. 21. non dici totum per compositionem, sed metaphorice tantum, ad quod non sunt exigendae proprietates totius simpliciter. Deinde respondeo, omnes species simul sumptas esse genus: ostendam enim in disput. 5. Metaphys. sect. 10. materiam generis esse omnes species confuse cognitas, unde, si omnes illae singillatim, et clare cognitae sunt totum subiectum, omnes etiam illae confuse cognitae sunt totum praedicabile, quia genus, ut praedicabile de omnibus, sunt omnes confuse cognitae, et subiectum sunt omnes clare cognitae. Discrimen autem clarae et confuse cognitionis non tollit, quin conceptus obiectivus, qui solet genus denominari, semper denominetur genus (ut ostendi §. 19) Item species vocatur pars obiectiva generis, idest, cognitionis genericae obiectum partiale; quia ea cognitio immediate terminatur ad omnes species, in qua significatione probo disp. 5. Metaphys. sect. 10. omne, universale dicere immediate omnia inferiora, quia est totum respectu illorum, non per aggregationem distinctam omnium, sed per adunationem per actum confusum: sic inferiora vocantur partes dividentes, seu membra dividentia totius universalis. In quo sensu recte dixit S. Thomas cognitione confusa superioris potestate contineri inferiora, quia confuse ea omnia cognoscuntur, quod non convenit conceptui differentiae, in quo nec materialiter clauditur irrationabile. Non video, qui possit aliter explicari ratio totalitatis generis in species.

Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work