Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?
Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.
§ 21
Totum potestatium dicitur etiam genus comparatum speciebus, easque potestate continere. Quod, ut explicem, suppono, sermonem non esse de continentia, aut potestate physica, quia genus, cum sit idem physice cum speciebus, nec eas continet, neque habet physice potentiam ad eas.1 Est igitur sermo de potestate et continentia logica, sive per intellectum. Item suppono, non dici genus totum potestatium, quia possit componi ex speciebus. Nunquam enim ratio superior componi potest ex inferioribus, tum quia tota essentia superior concipitur non concepta inferiori: tum quia differentiae inferiorum sunt extra conceptum genericum, de quo non sunt directe et formaliter praedicabiles, sed pars logice componens aliquid, est de eo directe et formaliter praedicabilis, quia est ratio illud constituens, ut rationale, et risibile praedicantur de homine; ergo genus non est totum potestatium per aliquam compositionem possibilem, per quam intelligantur species esse partes clare atque distincte spectantes ad generis constructionem. Unde concludo, non esse totum simpliciter, sed tantum secundum quid,2 quia totum et pars simpliciter dicunt ordinem ad compositionem per claram coniunctionem duorum conceptuum in uno tertio inde resultantem: ubi autem nullum est id genus compositionis, nulla est pars, nec totum ullum. Erit igitur genus analogice, et metaphorice, totum quatenus actu confuso plura aggregatim sine ulla distinctione ponuntur, quod est contra rationem totius, et partis simpliciter.