Ac primum S. Thomas1, quem refero disp. 2. Metaphysica sect. 3. ait, differentias entis potestate contineri in conceptu entis, at in conceptu substantiae, vel accidentis contineri actu, idest, actu terminato ad conceptum entis ut sic; potentia, idest, confuse, et indistincte, cognosci differentias; at conceptu claro atque distincto substantiae, actu, idest clare atque distincte differentias cognosci. Itaque in sententia S. Thomae contineri in potentia generis est, cognosci confuse cum genere, actu contineri est distincte cognosci, quod verum est. Quapropter Aristoteles dixit, in genere latere aequivocationes, idest, confuse contineri species inaequales. Existimo tamen non esse hanc totalitatem potestativam, quam generi adscribunt,2 sic enim non minus differentia esset totum potestativum comparata generi, quam genus comparatum speciei, quia in conceptu differentiae solius, tam confuse cognoscitur genus, quam differentia in conceptu solius generis propter identitatem realem inter utrumque. Sed differentia non dicitur totum respectu generis, ergo haec totalitas potestativa non consistit in cognitione confusa inferiorum praecise, nisi aliquid addatur, ut §. 24. parebit.