Logica docens est vere, ac proprie, scientia.— De logica docente dubium esse non potest, quin sit vere ac proprie scientia, quia habet principia, et conclusiones evidentia. Si qui vero ex Patribus aliquando dixere, logicam non esse scientiam, sed perniciem, intellige non de logica, quae docet modum sciendi, sed de Sophistica, qua Ethnici Philosophi abutebantur adversus Catholicos. Dices. Logica vocatur modus sciendi. Ergo non est scientia. Nego consequentiam, quia modus sciendi formalis est vere et proprie scientia, quia ab illo formaliter denominamur scientes. Dices. Communiter dicitur absurdum esse quaerere simul scientiam et modum sciendi, sed ille modus sciendi est logica, ergo logica non est scientia. Respondetur nomine modi sciendi intelligi scientiam logicam, et nomine scientiae intelligi scientias reales, quas inquirere, nisi logica praemissa, est absurdum.123