Secunda sententia. Impugnatur primo.— Secundo volunt alii, utentem logicam esse peculiarem quemdam habitum, qui in quavis facultate, seu materia probabiliter disputat. Verum falsum est omnino dari peculiarem habitum, qui disserat in quavis materia probabiliter. Primo, quia non datur aliquis peculiaris habitus, qui in quavis materia disserat demonstrative, ergo neque qui probabiliter. Antecedens est certum, consequentia patet a paritate rationis. Secundo, quia sicut in quavis facultate sunt aliqui habitus certi et evidentes, sic sunt et probabiles, qui in diversa materia diversas habent rationes formales, a quibus sumunt diversam speciem. Ergo non est dandus unus habitus probabilis omnibus scientiis communis.1