Secundo moventur, quia possunt actus reperiri sine artificio, ergo ab eo distinguuntur. Nego antecedens: quamvis enim maior propositio possit esse absque minori; et haec absque illa; et quando sunt separatae, non habeant vim syllogisticam; tamen si utraque simul existat, non possunt separari ab artificio logico, quia utraque per suam entitatem sine aliquo distincto habent necessario vim syllogisticam ad conclusionem inferendam. itaque artificium logicum praemissarum sunt ipsae duae praemissae. Unicuique autem hoc artificium est partim intrinsecum, partim extrinsecum: ut de similitudine et omni ratione praedicamentali ostendam disputatione 15. metaphysicae sectione 2. et 3.