Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
§ 99
§ 100
Deinde curta est haec sententia: conclusio enim demonstrationis non minus spectat ad logicum quam praemissae: sed conclusio illata ex praemissis nec est ens rationis, neque illo constituitur in ratione conclusionis: sicut calor sine ullo ente rationis oritur a sole et amor ex cognitione. ergo artificium logicum non est universe ens rationis. Adde definitionem suo etiam artificio gaudere, nec tamen illa ratio entis rationis in ea reperitur. item quia uno actu potest cognosci totus syllogismus obiectivus: qui tunc servat leges dialecticae: nec tamen est indifferens ut inde diversi inferantur actus. ergo artificium syllogisticum ut sic non constituitur illo genere entis rationis. Tandem, quia nullus dixit (nec potuit) Philosophiae moralis obiectum formale esse ens rationis, sed actus voluntatis exercendos ex ratione recta: ergo neque logicae obiectum erit eiusmodi ens rationis: quia sunt actus exercendi ex arte certa.