Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
§ 14
§ 15
§ 16
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
Obiectio.— Obiicies tertio, sequi ex nostra sententia, non minus per se agere logicum de syllogismo fallaci, quam de demonstrativo: hoc autem est falsum, ergo. Distinguo maiorem, logicus non agit de syllogismo fallaci per se, id est, propter se tanquam de obiecto attributionis, et fine extrinseco quem intendat:1 at vero agit de demonstrativo tanquam de obiecto attributionis. igitur in hoc sensu nego sequelam, conceditur autem sequela, si ly, per se, intelligatur tanquam de obiecto per sua principia cognito, et de eiusdem passionibus demonstratis: nam eodem modo logica demonstrat proprietates syllogismi fallacis, sicut demonstrat proprietates demonstrationis. Hoc autem nullum est absurdum, sicut non est absurdum, ut in Theologia disputetur de peccatis, et de virtutibus, quia contrariorum eadem est disciplina. Confirmatur, quia cognitio syllogismi fallacis est omnino necessaria, nec pertinet ad aliam facultatem, ergo pertinet ad logicam; sed demonstratio quidem ut finis; Elenchus autem, ut contrarius, et oppositus fini.