Confirmatur, obiectum logicae est dirigibile logicis praeceptis in modum sciendi, sed simplex apprehensio non est ita dirigibilis: ergo non est obiectum logicae. Maior est clara ex sect. 7. minor patet, quia simplex apprehensio non est pars iudicii (ut patebit disput. 7. de anima sect. 2.) ergo nec obiectum illius, ut est eius obiectum, est dirigibile logicis praeceptis. Quando vero S. Thomas opusc. 9. ait, obiectum simplicis apprehensionis ad logicum spectare,1 intellige materialiter, quia subiectum, et praedicatum propositionis respondent apprehensioni, non vero formaliter, ut est obiectum apprehensionis, quia ut sic nec praedicatur, nec subiicitur, quia id fit per iudicium: quod si vis haec ad logicum pertinere, adhuc continetur in modo sciendi, quia definitionis apprehensio per te est modus sciendi, et est subiectum, et praedicatum, alioquin non video quo pacto ad logicum spectent.