Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Disputatio V. De modo sciendi.
Sectio I. De definitione.
Sectio II. De divisione.
Sectio III. De argumentatione.
Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.
§ 19
§ 20
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
Animadvertens nihil omnino sequi ex puris negativis, neque ex puris particularibus, neque ex quatuor terminis, neque ex duobus, sed ex tribus, ita dispositis, ut in praemissis Syllogismi affirmatiui concedatur esse idem medium cum utroque extremo: unde conclusio infert extrema esse idem inter se, propter illud metaphysicum principium, quae sunt eadem uni tertio, sunt idem inter se: evidens quidem in rebus creatis. Cui principio innititur principium logicum, dici de omni, idest, quando aliquid dicitur de una re, dicitur etiam de omni alia re, quae est idem realiter cum illa. At in syllogismo negatiuo (qualis est, qui habet unam tantum propositionem affirmativam, duas vero negativas) debet ostendi in praemissis negatio identitatis unius extremi cum medio, et identitas alterius extremitatis cum eodem medio: unde concluditur negatio identitatis extremorum inter se. Propter quod logici dicunt dici de nullo, id est, quando negatur aliquid de aliqua re, illud dicitur de nulla re identificata cum illa. Sunt nonnulli alii syllogismi, e. g. quem vocant expositorium, constantem ex puris singularibus, exempli gratia, hic homo est rex: Antonius est hic homo: ergo Antonius est rex. hi syllogismi sunt omnium manifestissimi, sive affirmatiui sint, sive negativi. Potest etiam fieri syllogismus modalis, et alii qui sunt facillimi, quos disputavi ea disputatione 10. sect. 24.