Primum enim medium potest in maiori esse subiectum, et in minori praedicatum, quae vocatur prima figura. Exempli gratia, omnis homo currit, Petrus est homo: ergo Petrus currit: haec est prima figura. Secunda figura est, in qua medium est praedicatum in utraque praemissa, exempli gratia, nullus homo est brutum, omnis leo est brutum: ergo nullus leo est homo. Tertia figura est, in qua medium est subiectum utriusque praemissae, exempli gratia, nullus homo est lapis, omnis homo est risibilis: ergo nullum risibile est lapis. Galenus addidit quartam figuram, in qua medium est in maiori praedicatum, et in minori subiectum. Haec non differt a prima figura, nisi quia praemissae ponuntur ordine inverso. Exempli gratia si dicas, omnis homo currit, Petrus est homo: ergo Petrus currit, hic syllogismus est in prima figura; si autem minorem ponas primo loco, et maiorem secundo, efficies quartam figuram, exempli gratia, Petrus est homo, sed omnis homo currit: ergo Petrus currit. Ecce sola transmutatione praemissarum sine adiectione aut detractione verbi efficitur quarta figura: quia vero haec transmutatio parvi est momenti, ideo non distinguitur a prima.