Primo dico, hos invicem ex iustitia debere alimenta in extrema indigentia.
Ita Azor. Tom. 2. lib. 11. cap. 40. quaestio 1. Fagund. lib. 4. cap. 16. Si enim externis tenentur, multo magis fratribus, et sororibus.
In gravi etiam necessitate, quando non habent, quo iuxta suum statum vivant, tenentur in utroque foro fratres divites alimenta praestare, et Iudex imploratus tenetur obligare eos.
Sororem ex utroque parente pauperem, frater alere, et dotare in utroque foro tenetur. Est communis sententia apud Fagundez cap. 16.
Idem dic de sorore ex eodem patre, sed alia matre, habetur leg. cum plures, §. Cum tutor ff. de administr. tutorum, quae excludit tantum sorores uterinas, ut notat Barthol. ibi §. finali. Excludit autem quoad dotandum iuxta statum suum opulentum, nisi sit haeres bonorum matris, tenentur tamen semper alere. Ita Barthol. loc. cit. et alii apud Fagundez num. 4. Tenetur tamen dotare semper pro modulo alimentorum, nempe, pro dote, deputando id, quod in alimentis esset insumendum.
Ita e contra tenentur sorores divites dotare sorores pauperes, et fratres cum eis alere. Patet ex regula correlativorum. Ita Barbosa Tom. 1. part. 4. leg. 1. ff. soluto matrim. Fagundez cap. 16. num. 14.
Tenentur etiam clerici alere suos parentes, fratres, et sorores pauperes e proventibus Ecclesiae, Ita multi apud Fagundez cap. 17. num. 1.
Ratio est, quia fructus beneficiorum est in usus pauperum, multo magis domesticorum. Quod si in cap. Pervenit. videtur dici contrarium; hoc intellige de consanguineis divitibus, quibus non sunt communicandi fructus beneficii, sed magis exteris inopibus.
Dico etiam, posse de fructibus beneficii dotare filias, vel sorores inopes, non tamen teneri. Vide Fagundez num. 2.
Quaestio hic postulat; an filii, qui prae aliis graviter dissipant bona, teneantur ea ad collationem cum fratribus adducere, et ad suam revocare legitimam.
Vidi equidem plurimos, hoc vitiosos censentes, eosque arbitror teneri. Ita Navarr. summa, cap. 17. Sylvest. verb. peculium, 2. quaest. 9. Antonius Gomez ad leg. 29. Tauri; attamen Navarr. cum D. Antonino 2. part. tit. 1. cap. 15. excipit, nisi pater vivens condonaverit; sed non placet, quia tenetur adducere ad partitionem, etiam ea, quae pater donavit.