Primo sane tenentur Domini ex caritate, et iustitia curare, ne servi prave vivant, ut praecepta Dei servent, uti et Ecclesiae; Ex caritate quidem, quia sunt proximi: Ex iustitia vero, quia sicut servus tenetur Domino ex iustitia servire, sic Dominus tenetur ei ex eadem iustitia stipendia dare, alere et docere.
Tenentur vero, si eos incorrectos videant, arguere, et eiicere. Ita Navarr. Man. cap. 14. num. 21. Fagund. lib. 4. cap. 14.
Tenentur etiam non impedire servorum matrimonia, possunt tamen negare consensum, possunt autem illi invitis Dominis matrimonium inire, ut docet D Bonavent. 4 d. 36. quaest. 1. D. Thom. ibi quaest. un. art. 2. et omnes Thomistae, Sanchez lib. 7. de matrim. d. 21. Fagundez lib. 4. cap. 14. Cetera dicam Tract. de matrimonio. Interim dubium illud indicabo; an servus iussus a Domino aliquid peragere, et a coniuge ad debitum reddendum, ei rei implicans, vocetur, teneatur magis Domino.
Respondetur, si matrimonium iniit Domino consentiente, teneri magis uxori, quia qui aliquid concedit necessario concedit etiam connexa. Ita D. Bonavent. loc. cit. D. Thom. ad 3. et communiter apud Fagundez lib. 4. cap. 14.
At Sanchez lib. 7. d. 21. semper anteferendum servitium Domini ait, sed de hoc 3. part. loc. cit.
Dico etiam, si Dominus famulum ad tantum tempus conductum, puta ad annum, pellat sine causa post mensem, vel etiam ante, compellendus est Dominus mercedem integram solvere. Ita communiter Doctores apud Fagundez cap. 15. num. 20. Ratio est, quia per illum non stetit. Et idem dic de servo, si ex culpa sua dimittitur; vel si aufugit ante praescriptum tempus, nulla est mercede dignus.
Tenetur etiam famulus, mercede conductus, damno ex culpa sua, saltem levi, facto ipsi Domino. Ita communiter Doctores apud Fagundez num. 22.
Similiter tenetur de damno illato ipsi Domino ab alio in re, quae erat sub sua custodia, et hoc ex iustitia, atque adeo restituere debet; at si res non erat sub sua custodia, tenebatur solum ex caritate, ideo ad restitutionem non cogitur. Sic Azor. 3. part. lib. 8. cap. 13. quaestio 8. Molin. tom. 2. de Iust. d. 506. Fagund. loc. cit. num. 23.
Occurrit, servos furtula quaedam facere sub specie iustae compensationis a Domino.
Adverte, si ita male tractentur, ut neque infimum pretium detur servitutis solitum, vel si solo victu conducti non habeant necessaria, posse aliqua usurpare. Vide Fagundez a num. 31. et Molinam loc. cit.