Assero primo, licitum esse adiurare Deum solum deprecando per aliqua sacra, puta per passionem Christi. Ita D. Thom. art. 1. in corpore, et ad 3. D. Bonavent. in expositione Missae, cap. 2. et observat Tannerus disp. 5. quaest. 5. dub. 1. Oramus autem, et adiuramus Deum per merita Christi, non ut mutetur eius voluntas immutabilis, sed ut medium, divina voluntate, ut creditur, assumptum, ut notat Tannerus num. 40. post D. Bonavent. in 1. dist. 48. quaest. ultima. Est enim actus religionis.
Assero secundo, etiam homines posse adiurari. Superiores quidem deprecatione; inferiores vero etiam imperio per invocationem rei sacrae, vel Divini nominis; et quoad inferiores patet in Abraham, adiurante servum, ut dixi quaestione prima.
Pravvm est autem adiurare non subditum. Sic peccavit Caiphas adiurando Christum, volens eum cogere ad dicendum: an esset Christus, ut notat S. Bonavent. in meditationibus Passionis Christi, cap. 75. et cum eo Tanner. num. 41.
Assero tertio, posse daemones adiurationibus cogi ad obsequium Deo praestandum. Sic Marci ultimo, dicitur: In nomine meo daemonia eiicient. Ita D. Thom. art. 2. Et Lucae 10. Ecce dedi vobis omnem potestatem supra omnem virtutem inimici. Quae S. Doctor componit ad hunc Lucae locum, ubi edisserit, ad quae sunt adiurandi daemones.
Non licet tamen daemones adiurare ad aliquid ab eis discendum, aut obtinendum, aut societatem cum eis contrahendam, ut monet Apostolus, prima Corinth. 10. Nolite vos socios fieri daemoniorum, et notat D. Thom. art. 2. et disserit S. Bonavent. serm. 2. in decem praecepta.
Neque sunt daemones precatione adiutandi, aut aliqua postulatione invocandi, ut notat D. Bonavent. in 4. dist. 34. art. 2. quaest. 2. ad argumenta. Est enim exorcismus institutus ad cogendos daemones exire, et relinquere homines liberos a suis infestationibus, ut notat S. Doctor in Compendio Theologiae, lib. 6. cap. 10. Estque actus Religionis. Ita Valentia disput. 6. quaest. 8. puncto 2. Suarez tract. 2. lib. 4. cap. 3. Bassaeus num. 1.
Assero quarto adiurari posse creaturas irrationales, non quidem adiuratione ad eas simpliciter directa, id enim esset vanum: sed vel ad Deum invocatum, vel ad pellendos ab eis daemones, qui ad nocendum nobis utuntur irrationabilibus, et hoc pacto utuntur Exorcistae, ut notat D. Bonavent. supra, et cum eo Tannerus num. 44. ac D. Thom. quaest. 90. art. 3. Sylvius ibi, Sanchez lib. 2. moral. cap. 42. num. 37. Lessius lib. 2. cap. 42. dub. 13. num. 72. Reginaldus lib. 18. cap. 9. num. 112. Nauar. lib. 5. consil. de excom. cons. 5. Tabiena, et Sylvester V. Adiuratio, Layman lib. 5. tract. 9. cap. 14. Petrus Ledesm. tract. 11. cap. 6. Viguer. cap. 5. §. 5. Bassaeus, et alii multi.