An Filii possint aliquando alimenta Parentibus negare, eosque exhaeredare.
Praemitto, ex omnibus causis, ob quas licitum est filiis parentes exhaeredare, licitum quoque eis esse alimenta negare, seclusa extrema necessitate, ut dixi quaest. 5. et notat Molina d. 168. et patet Leg. ult. Cod. de alendis liberis. Leg. si quis a liberis, §. Iudex, ff. de liberis agnosc. et Glossa utrobique.
Septem autem casus tantum referuntur praeallegat. Auth. Ut cum de Appellat, etc.
Primus casus, si parentes, vel ascendentes venenum filio propinaverint, aut necem quavis alio modo intentarint. Addit Molina d. 176. ad idem pertinere, si filium criminibus talibus accusarint, ut mererentur poenam mortis; vel mutilationis. Excipe casus allatos quaest. praeced.
Secundus casus, si pater concubuerit cum uxore filii, aut concubina domi retenta actu, vel quae fuerit domi alita, si id sciuerit.
Tertius, quando pater, vel mater, etc. fuerint impedimento dolose, ne filii, vel nepotes conderent testamentum.
Quartus, si parentes, vel ascendentes, filios potione dementaverint, vel quovis alio modo eorum vitae fuerint insidiati, aut mortem illis moliti fuerint.
Quintus, si filiorum, qui mente exciderunt, curam neglexerint.
Sextus, si filiorum in captivitate obliti, eorum liberationem neglexerint. Quod si ob parentum, aut heredum negligentiam in captivitate moriantur, ex eorum bonis, de quibus testari poterant, sunt alii captivi redimendi, ut docet Molina loc. cit.
Septimus, quando filii sunt Catholici; parentes vero haeretici. Si tamen post offensas reconcilientur, non possunt amplius ob easdem exhaeredare; impia enim vindicta esset.
Dubium est autem: An praeter causas relatas hic, et quaest. praeced. adsint aliae similes causae exhaeredandi. Arbitror, non existere. Sic enim in allegato Authentico definitur: Ut praeter ipsos nulli liceat ex alia lege ingratitudinis causas apponere, nisi quae in huius constitutionis serie continentur. Confirmatur, quia poenae non sunt extendendae, et argumentum a simili non valet ad poenas extendendas.