ASSERO primo, teneri patres filiis in gravi necessitate alimenta praebere. Alimentorum autem nomine veniunt vestes, cibi, medicinae, habitatio, atque ea omnia, sine quibus vita humana transigi nequit, ut docet Panormit. in cap. cum secundum de praebendis, ut patet ex cap. non liceat, eodem titulo: Praeterea nomine Patrum intelligunt ascendentes per lineam paternam, et sic de Matre.
PROBATUR quia dans vitam, debet ea, quae sunt ad eam necessaria, apponere. Est communis sententia, ut ostendit Couar. in Epit. part. 3. cap. 8. §. 6. Azor, tom. 1. lib. 2. cap. 4. Syluester verb. alimenta.
POTEST tamen Pater, ad correctionem, alimenta filio restringere. Tenetur enim bonam educationem, et disciplinam filiis praestare, mediis accommodis: Quare, etiamsi per accidens non possit exire ad sacrum audiendum, non refert, ut ait Fagundez cap. 1. num 3.
ADVERTE, nomine filiorum venire, etiam illegitimos. Quare graviter peccant parentes, potentes alere filios spurios, et eos exponunt in templis, hospitalibus ad eleemosynas. Ita Fagundez num. 5. Tolet. lib. 5. cap. 1. Navar. man. cap. 14.
NEQUE sic excusent dicentes, illa loca Hospitalium habere proventus ad hunc finem, habent enim eos pro filiis pauperibus. Ideo tenentur hic ad restitutionem, ut ait Fagundez num. 5. post Sylvest. verb. Adulterium. Navar. man. cap. 16. Rebell. p. p. de obligat. iust. lib. 3. quaest. 10.
ADDUNT aliqui, non teneri filios spurios dotare. Ita Panormit. in cap. Pervenit, de arbitr. Vasquez de success. creatu. lib. 2. §. 10. num. 314. Molina Tom. 1. de iust. dub. 223. Inclinat Fagundez num. 6. etsi oppositam probabilem censeat, quam multi sequuntur.
Ratio igitur ea est, quia non valet argumentatio de alimentis ad dotem.
Ex dictis sequitur, teneri patres alimenta praestare filiis, etiamsi absque eorum consensu matrimonium ineant cum aliqua persona. Ita Sanchez lib. 4. de matrim. disp. 27. Decius in reg. nuptias 30. fine, ff. de reg. iuris, Molina lib. 2. de primog. cap. 16. Fagundez num. 10.
ASSERO secundo, teneri parentes prospicere rectae filiorum educationi, quae alimenta animi continet.
ITAQUE tenentur eos in lege Dei erudire; filias ab amatoribus impudicis arcere, Ne sinant eas stibio etc. ad lascive faciem ornandam, uti. Idem dic de aliis, ad quorum curam spectant.
ASSERO tertio, non posse parentes cogere filios ad statum vitae suscipiendum, cogendo eos, vel ad Religionem, vel ad matrimonium; potest tamen ad matrimonium esse causa gravis. Itaque Concilium Trid. sess. 25. cap. 18. excommunicatione ferit cogentes feminas puellas, vel viduas ad ingressum Religionis, vel ad habitus susceptionem, vel ad profitendum.