Quae reverentia Parentibus sit exhibenda.
Assero primo, teneri filios non iacere contumelias, vel iniurias graves parentibus inferre. Est communis sententia cum D. Bonavent. serm. 5. in decem praecepta. Ita etiam Navar. man. cap. 14. Tolet. lib. 5. c. 5. Richard. in 3. dist. 37. Alens. 3. p. dist. 4. praecepto, Sylvest. V. filii, q. 22. Molses. tract. 2. c. 18. Bassaeus cit.
Non licet tamen unquam parentibus manus iniicere, nisi cogantur filii ad vitam tuendam, aut patriam. Ita Azorius tract. 2. cap. 11. q. 9. 10. Itaque neque licet patrem bannitum occidere. Ita Iulius Clarus in praxi, lib. 5. §. Homicidium, Bonac. de contract. dub. 2. q. ult. sect. 1. p. 2. Diana part. 5. tract. 4. resol. 25.
Assero secundo, mortifere peccare filios, qui parentes dedignantur, et ratione paupertatis contemnunt.
Huius rei casum horribilem refert S. Doctor loco cit. cuiusdam filii, qui suadente uxore nobili, garrula, et petulante, dedignabatur patrem suum, et ei abscondebat esculenta. Quadam die advenit miser senex, et vix ei fabas detulere; eo autem recedente, pinguem protulere ex arca coctum caponem, qui in monstruosum versus bufonem, insiliit in faciem eius, et duobus pedibus rostrum premens et et duobus oculos, totam faciem opprimebat, et nulla diligentia, nullaque vi potuit avelli. Advehit medicus, applicuitque remedia praepotentia, tunc bufo venenatus, terribilesque difigens in medium oculos, ut territus ceciderit; mox vero impium iuvenem misere interemit. Hoc S. Doctor testatur se audisse a quodam viro, fide digno, qui interemptum noverat.
Si tamen grave damnum ingruat eos agnoscendo, non erit culpa eos renuere, dummodo reverentiam exhibeas, atque subvenias. Ita Toletus lib. 5. cap. 5. Navar. man. cap. 14. Fagundez lib. 4. cap. 5.
ASSERO tertio, filios accusantes in iudicio parentes, graviter peccare, nec recipi. Licet tamen filio petere, ut a parentibus negata iniuste alimenta exhibeantur. Licitum est etiam in crimine haeresis, et laesae maiestatis. Vide Doctores apud Fagundez
RATIO est, quia bonum publicum, iure naturae, est privato anteponendum. Quae ratio solum probare videtur teneri etiam, quando haeresis esse potest aliis perniciosa, non autem si esset secreta; neque patet eam doceret, ut ait Fagundez cum aliis apud Dianam citandum; sed ego omnem haeresim, ut cancrum serpere dico cum D. Paulo. Ideo assero in tali casu filium teneri. Ita Farinacius de haeresi, quaest. 197. Suarez de fide, disp. 20. sect. 4. Azor par. 2. lib. 2. cap. 2. quaestio 13. Diana p. p. Tract. de Denunc. resol 4. Idem dico de marito in uxorem, et e contra. Vide Dianam resol. 5. In casibus vero sapientibus haeresim, multi id negant apud Dianam resol. 6.