Quid sit TENTATIO, et quotuplex.
Iam de vitiis, in altero extremo a Religione deficientibus, agam. Inter haec vero primum est, Tentare Deum. Est autem Irreligiositas, qua ex dubitatione alicuius divinae perfectionis agitur aliquid, vel experimentum capitur, An Deus habeat illam perfectionem. Ita ex D. Thom. art. 1. et communi sensu definitur, ut notat Valentia disp. 6. quaest. 14. puncto 1. Fagundez in primum praeceptum, Decal. cap. 31. n. 30. Sanchez tract. 1. Decal. lib. 2. cap. 34. Tanner. disp. 5. quaest. 8. dub. 1. post D. Bonavent. ad 4. Lucae, in ea verba: Non tentabis Dominum Deum tuum, quod habetur Deuter. 6. et Eccl. 18. ubi dicitur: Noli esse quasi homo, qui tentat Deum. Unde exclamat Deus, Numer. 14. Tentaverunt me iam decem vices, quibus testimoniis probat S. Doctor, hoc esse peccatum grave, ut communiter asserunt Doctores apud relatos.
ERIT tamen veniale, vel ex inadvertentia, vel ex ignorantia, aut indeliberatione, vel si fiat ex levitate animi, non intentione Deum tentandi, ut notant relati.
MULTO minus, si causa est rationabilis expectare in necessitate auxilium Dei, non erit prava tentatio, sicuti si quis insectantibus hostibus, et equo insidens calcaria addat, non tentat equum; at si absque necessitate experiri vellet, an una hora decem milliaria conficiat, tentabit equum. Igitur oportet ad causam, et finem respicere, ut videamus, an sit mala tentatio. Vide Suarez Tom. 1. de relig. lib. 1. de irreligiosi- irreligiositate, cap. 2 Sanchez Tom. 1. Decal. lib. 2. cap. 34. Fagundez numero citato. Dicitur etiam esse contra spem, quia indebito modo sperar ab ipso miraculum, ut docet Azor Tom. 1. lib. 9. cap. 2. quaest. 7. Sanchez loco cit. num 4. Fagundez num. 41.
Si vero ex mera curiositate videndi miraculum oriatur, seu ex dubio alicuius attributi diuini; dicunt aliqui, esse veniale, nisi materia sit grauissima. Ita Sayrus lib. 4. cap. 7. et Valentia puncto 2.
Alii existimant, ex natura sua esse graue, quia notabilis irreligio est ludere cum Deo; Suatez num. 16. Sanchez num. 5.
Potest tamen parua esse adeo materia, ut fiat veniale, ut notat Lessius lib. 2. cap 45. dubio 1.
Praeter formalem Dei tentationem darur interpretatiua, quae in aliqua dubitatione potentiam, vel amorem Dei explorat, ut si quis dies quadraginta abstineat a cibo. Ita D. Thom. art. 1. Fagundez n. 36. Toletanus lib. 4. summae, cap. 19. Sanchez num. 12. Suarez cap. 3. Nauar. sum. lat. cap. 11. num. 40. ait, simile peccatum mortale committere eum, qui voluntarie absque praeuia meditatione concionator. Quod non est verum, si non accederet animo tentandi Deum, nec scandalum immineret. Ita Sanchez num. 14. Caietanus quaest. 97. art. 1. Fagundez num. 37. Similiter erit tentare Deum velle miraculo suam probare innocentiam, puta ferro ignito, vel alio simili medio, nisi quis se senserit diuinitus excitari ad tale medium applicandum.
Dices Numer. 5. fiebat tentatio innocentiae uxoris per aquam, etc.
Respondetvr id esse praeceptum a Deo, ideo non fuisse tentare Deum. Id autem recte fuit ordinatum ad uxoricidia in populo illo ceruicoso auferenda.
Videntvr autem tacita, et expressa tentatio specie distingui, ut ait Suarez num. 6. Fagundez num. 42. quia altera habet motiuum ex dubitatione Diuini attributi, altera non, quae sunt duae malitiae diuersae.
Hinc deducit Fagundez num. 44. tentare Deum, illum, qui sine speciali Dei motione vult miracula ad probandam fidem; sufficit enim Ecclesiae testimonium. Ita Toletanus lib. 4. cap. 19. Suarez num. 13. Sanchez num. 10.
Itidem, si quis Martyrio absque causa se offerat. Ita D. Thom. art. 3. ad 1. Sanchez num. 15. Fagundez num. 45.
Unde monet S. Thom. non esse infidelibus praebendam occasionem iniuste agendi, sed tantum patienter sustinendum, et non esse opus eundi ad infideles temere ex curiositate, ex audacia, sed mouente sancta inspiratione, ut docet S. P. Franciscus cap. ultimo Regulae, et explicat S. Bonauentura.