NOTA, in omnibus, in quibus possunt parentes Filios, et Filii parentes exhaeredare; posse etiam illis dotem, et alimenta negare, seclusa extrema necessitate, ut docent communiter Doctores. Azor. tom. 1. lib. 2. cap. 5. quaesito 6. Molina de primog. lib. 2. cap. 16. Sanchez lib. 2. Decal. cap. 24. et lib. 4. de matrim. d. 26. Molina Theol. Tom. 1. de Iust. d. 176. Menoch. lib. 4. de praesumpt. 189. Spino in spec. testam. glossa 20. num. 66. Fagundez lib. 4. cap. 3. Igitur visis casibus in quibus possint filii exhaeredari, constabit quando possint alimenta negare; excipies semper extremam necessitatem.
PRIMUS casus affertur, si filia ante vigintiquinque annos nubat sine consensu parentum, vel peccaverit in corpus suum, vel turpem vitam elegerit. Authent. ut cum de appellat. cognosc. §. Cansas, ut communiter exponunt Doctores apud Fagundez cap. 3. num. 8. qui tamen tenuit, ibi Authenticam loqui de ea, quae ante vigintiquinque annos nubit.
Haec tamen causa videtur abrogata iure canonico ad libertatem matrimonii tuendam. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 124. art. 5. et alii apud Fagundez cap. 3. num. 3. Sanchez lib. 4. de matrim. d. 65.
Probabile tamen est non esse abrogatam, ut scribit Fagundez num. 5. non tamen de filiis valet, ut notat Menoch. cons. 3. Sanchez lib. 4. de matr. d. 24. Barbosa in l. 1. 4. part. num. 31. ff. solut. matrim.
Secundus casus est, si mittat manus violentas in patrem, vel matrem: Authent. Ut cum de Appellat. cognosc. §. causas autem: Intellige cum lethali culpa; secus si ob sui, vel patriae defensionem id ageret.
Tertius casus est, si graves contumelias intulerit, maxime in loco publico, vel infamaverit parentes. Vide Fagundez num. 30. qui solum ius Hispanicum affert.
Quartus casus, si contra voluntatem parentum mimos egerint, et se histrionibus sociaverint, et in hac professione permanserint, dummodo tamen parentes eiusdem professionis non fuerint. Item si filia, vel filius maleficus fiat, et cum eis familiariter vivat; Quod copulative intellige, ut exponunt Molina Tom. 1. Inst. tract. 2. d. 176. Fagundez num. 31.
Quintus casus, si veneno parentes de medio tollere tentaverint, aut favorem, consilium, auxiliumve aliis dederint. Ita Couar. cap. Raynutius, num. 13. Molina d. 171.
Sextus, si cum noverca rem habeant, aut cum concubina, domi alita. Ita Couar. et Molina, atque Fagundez num. 34.
Septimus, si libellum famosum contra patrem, vel matrem, et delator fuit eorum.
Octavus, si parens in carcere sit, et filius masculus ab eo requisitus fideiussor esse noluerit, cum posset; Authent. ut Cum, de Appellat.
Nonus casus, si prohibeat parenti facere testamentum. Vide Fagundez num. 37.
Decimus, si alter parens in amentiam cadat, et filii negent auxilium, vel negligant curationem. Quare si exter videns filios, nepotes, et alios negligere, et misericordia motus, curam habeat, praemissa protestatione, et intimata scripto heredibus, si hi neglexerint, et ille curam usque ad finem egerit; hereditas tota ipsi a Iudice adscribitur. Auth. ut Cum de Appellat. cognosc. §. si quis de praedictis. et in Auth. Liberti C. de Episcopali audientia.
Undecimus, si parens alter captivus sit, et filii libertatem eorum non curant. Auth. Ut cum, §. si unum de praedictis.
Duodecimus, si parentes criminaliter accusaverint de his, quae non sint contra Principem, aut patriam, vel haeresis non sit. Ita Mol. d. 176. Fagundez num. 40.
Tertiusdecimus, si filii sint haeretici Auth. Ut cum, §. citato.