RELIGIO, Aurea Catena est, qua Deo religamur; Votum vero huius catenae nodus est, quo ipsi arctius obstringimur. Homo enim tam labilis, palantisque naturae est, ut a Creatore suo continuo divagans, non solum flagellis, ac plagis multis ad revertendum cogitur, verum reversus catenis, et nodis, ne amplius discedat, coërcetur, sua tamen sponte, seque exequente, voluntariis suum vinculis collum submittit. Haeretici, nefandam aberrandi libertatem ambientes, has detestantur catenas, quas eo usque suspectas habent, ut ne vel Deo appropinquare student; hinc vagabundi, extra Ecclesiam excurrentes, convitia, et inania ratiuncularum iacula in nos iactant; haec retundam infra, agendo de Votis solemnibus; hic autem priusquam ad Voti in genere quidditatem, et conditiones accedam, praemittam solutionem quorumdam argumentorum, quibus non tam sectarii, quam solutiores, nomine quidem, Christiani a vovendo disuadent, opinantes eam esse servorum, et Christianorum parem conditionem, ut sicut illi rei nullius dominium, seu obsequii promissum in Dominos valent conferre, quippe qui toti ipsius sint cum suis bonis, et obsequiis; ita homo, quantumcumque liber, totus est Dei, qui sicut nullam rem potest a se abdicare, ita nullam de novo acquirere: Praeterea si votum velut obligationis sit vinculum, quo aliquid Deo praestare tenemur, quod ante non praestitimus, omnia potiori iure Deo debemus, tum vi illius praecepti, quo ipsum ex toto corde diligere tenemur; tum ratione tot beneficiorum, quibus nos quotidie solet cumulare; Insuper lex Evangelica liberos esse filios proclamat, non vero votorum necessitate premendos: Haec, tanquam volucrum terriculamenta facile abiguntur, quis enim ignorat, licet Deus nos, et nostra absolute ad suum placitum dispenset, relinquere tamen nobis nostrorum actuum, et rerum illud Dominium, quo possumus libere uti, vel abuti in ipsius gloriam, seu nostram perniciem; unde quamvis sit universalis rerum omnium Dominus, non tamen excludit Dominium particulare in libertate cuiusque fundatum; Et licet servus sit totus sui Domini, possidet tamen naturalem libertatem, qua suam fidelitatem possit ei devovere, vel denegare: Nec ita urget Divinae dilectionis praeceptum, ut ad eius executionem omnia omnino, quae factu possibilia sunt, faciamus: At esto; ita esset, non est cum Voto incompossibile, ut res alioquin praecepta in eius obiectum adsciscatur, ut suo loco demonstrabimus: Nec ullus etiam modicae mentis compos inficiabitur dari plures actus in individuo, qui sub praecepto non cadant; decet etenim Creaturam rationalem et liberam, ut sicut quaedam agit ex alieno imperio, ita etiam nonnulla faciat ex proprio, et libero arbitrio, quod votiva promissione non temeratur; tum quod voluntarie suscipiatur; tum etiam quod suscepta non aliam, praeter praecepti, necessitatem patiatur, quae non adversatur ullatenus libertati filiorum; cum eo ipsi, quo iusti filii Dei sint, necessario praeceptis Deum amandi, honorandi, obediendi et similibus subiiciantur. Et haec quidem de votis etiam simplicibus dicta sint: Verum ex Votis solemnibus ( de quibus sequenti disputatione agendum erit ) quantum et proventum, et aumentum semper Dei Ecclesia ab ipso sui exordio caeperit, quis etiam caecutiens non viderit? Et quamvis hac nostra tempestate carpendis Monachorum moribus plures cum Vigilantio invigilent; nullus tamen vel modice suae salutis sollicitus ibit inficias, eam esse Religiosi status praeeminentiam, ut dum Monastica vita paleis infestetur, saecularis interim trabibus prematur: et quantumcumque de suis sibi viribus fidant mundani; illis obiici potest illud Augustini relatum a D.Bonavent. Apolog. paup. resp. 1. cap. 2. Lubrica spes est, qua inter fomenta peccatorum se salvari sperat, incerta victoria inter hostilia arma pugnare, et impossibilis liberatio flammis circumdari, nec ardere, et ut cum Divo Hieronymo loquar contra vigilantium epist. 53. Nulla securitas est vicino serpente dormire, nec necesse est certa dimittere, et incerta sectari., nam si fugero gladium vitavi; si stetero; aut vincendum, aut cadendum. His adiice Scripturas, quae omnia mundi huius emolumenta vel venundare, vel pessundare consulit; ut ubique opusculorum fusissime ostendit Seraphicus Doctor. Verum hanc materiam, utpote satis copiosam, per plures disputationes,et quaestiones melius intersecabimus.