Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
§ 119
Subsectio I. Prima sententia.
Subsectio II.
§ 129
Varie opinantur auctores de obiecto adaequato attributionis; quos referunt Patres Conimbricennimbricenses quaest. 5. prooemiali artic. 2. Albertus magnus, quem sequuntur Sotus quaest. 5. conclusione 2. aliqui Thomistae senserunt adaequatum obiectum logicae esse argumentationem: quibus favisse videtur Augustinus adductus §. 77. appellans dialecticam artem disputatoriam. Masius vero sectione 1. quaest. 12. prooemiali conclus. 7. Pater Rubius quaest. 6. num. 21. et alii eam sententiam impugnant, et constituunt adaequatum obiectum logicae modum sciendi in commune. Quibus etiam favisse videtur sanctus Augustinus, compellans disputationem discretionem veri a falso: haec autem discretio est modus sciendi, quo manifestantur ignota.