Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
Sectio I. Differentiae essentiam propono.
Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?
Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?
§ 13
§ 14
§ 15
§ 16
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
§ 21
§ 22
22.1 Secunda conclusionis ratio, et responsio ad argumentum ducitur ex declaratione differentiae, et generis. Est enim genus conceptus confusus terminatus ad aliquam rationem, ut est principium operationum specie differentium, quae, quia omnino similes sunt, non possunt ducere in cognitionem distinctam sui principii, nisi magis explicite cognoscantur, ut duo ova non possunt distincte cognosci, dum eorum accidentia non cognoscuntur distincte: differentia autem est conceptus magis distinctus eiusdem rei, per quem cognoscitur magis talis res, ut principium huius operationis, ex qua operatione distinguitur species in cognitione a reliquis speciebus. Haec differentia non constituitur in ordine ad novam actionem distinctam ab actione generis, sed in ordine ad novam illius formalitatem, per quam formalitatem contrahitur, et determinatur tum conceptus generis, tum operatio propria generis, ut rugibile cognoscitur per ordinem ad rugitum, qui non est nova actio a sensatione distincta, sed addit supra illam novam formalitatem, vel denominationem, per quam et animal contrahitur ad leonem, et sensatio ad rugitum.