Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
Sectio I. Differentiae essentiam propono.
Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?
Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?
§ 13
§ 14
§ 15
§ 16
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
§ 21
Secundum absurdum1 est speciem non differre a differentia, quia utraque eadem omnino ratione formali componitur, quia in specie nihil continetur praeter genus et differentiam, quae in ipsa differentia formaliter continentur per te, et sic corruit secundum praedicabile, et tota metaphysica compositio ex genere et differentia, et ex ratione communi et particulari, v. g. ex specie et singularitate, quia singularitas formaliter continet speciem. Ratio est, quia compositio est duarum partium simul2 positio: at non sunt duae partes, ubi altera per alteram permeat, quia non sunt duo, quando unum non est extra aliud, sicut substantia non dicitur componi ex ente et perseitate. Quia ens transcendit perseitatem. Haec autem adeo sunt manifeste absurda, ut non egeant impugnatione. Confirmatur3 tertio ab absurdo, qua differentia esset tota, et adaequata rei essentia, et praedicaretur, in quale quid. Quod quam sit absurdum patet, quia ultimus quiditativus conceptus, in quid, debet praedicari potius, quam genericus. Immo differentia, in quale quid, praedicaretur de solis individuis, quia non esset species, de qua praedicaretur, de genere autem non praedicatur directe.