Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Sectio I. Differentiae essentiam propono.

Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?

Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?

19. Dices secundo, rationale esse differentiam animalis, et tamen non includere differentias superiores, quia rationale formaliter non est sensibile: ergo differentia infima non includit subalternam. Sed animaduerto, aliquas esse differentias, quae ultra operationes formaliter contentas sub genere addunt alias, quae omnino sunt supra genus, nec continentur sub ratione communi illarum operationum, ut rationale habet quidem operationes sensitivas, et rationales specificas et proprias hominis, quae formaliter contrahunt operationes communes animalis, quae sunt sensatio, quae est genus operationis animalis, quod contrahi potest ad has et illas sensationes sive operationes animales; habet etiam operationes discursivas, quae, quia sensatio non sunt, ideo nec sunt actiones animalis formaliter: neque participant rationem communem illarum: rationale igitur, ut habet specificas actiones animalis, et sensationes proprias hominis, est formaliter differentia animalis, quia sicut animal constituitur per ordinem ad sensationem, ita eius differentiae sunt in ordine ad tales sensationes, ut patet in rugibili; rationale vero, ut connotat discursum, et ceteras intellectiones, non est formaliter differentia animalis, quia est principium operationis non sensitivae. Unde semper differentia generis formaliter est per ordinem ad operationes contentas sub operationibus generis, quod dividit, et rationale secundum hanc rationem, id est, ut est principium talium sensationum, includit sensibile et animatum, sicut sensationes humanae sunt formaliter sensitivae, et animatae.

Sectio IV. Utrum differentia infima specie differat a subalterna?

Sectio V. De Proprio.

Sectio VI. De Accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work