Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
Sectio I. Differentiae essentiam propono.
Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?
1 Differentiam non esse universale formaliter respectu speciei, quam constituit, videtur clarum: tum ex definitione universalis, quae est in esse pluribus differentibus, tum ex illius proprietate, qua latius patet suis inferioribus, nec cum illis convertitur in subsistendi consequentia, quae deficiunt differentiae respectu speciei, quam constituit, quia species una est, et non plura, et cum differentia convertitur, ut homo cum rationali: ergo differentia non est universalis respectu speciei, sed est universalis respectu illorum, ad quae comparatur species ut universalis, quia differentia speciem, ut universalis est, constituit, et de omnibus, et solis illis praedicatur, ut universalis, de quibus species: ut rationale de omnibus, de quibus homo.
1 2 3 Contra primo, quia differentia praedicatur de specie, et non ut singulare, ergo ut universale. Distinguo consequens; ut universale materialiter, concedo; ut formaliter universale, nego; sicut species subiicibilis comparatur generi, non ut universale, vel singulare formaliter, sed universale materialiter, id est, differentia, quae praedicatur de specie, est universalis, non tamen respectu illius, sed respectu suorum inferiorum.
1 Secundo obiicitur, quia haec est praedicatio mediata, Petrus est homo, quia haec est vera causalis, Petrus est homo, quia est rationalis: ergo differentia praedicatur immediate de specie, sed universale constituitur formaliter respectu eius, de quo praedicatur immediate; ergo rationale est universale respectu hominis.
§ 10
1 2 Primo negatur antecedens. Ad probationem respondetur, definitionem, neque eius partes non esse medias inter definitum et rem, quae sub definito continentur, neque e contra definitum inter definitionem et easdem res; nam hae propositiones aeque sunt immediatae. Petrus est homo, et Petrus est animal rationale. Quod vero causalis sit vera, non efficit propositionem mediatam semper; sed tantum, cum redditur causalis explicans causam effectivam, vel quasi effectivam, quae mediet inter primam causam, et effectum, ut haec est mediata, homo est risibilis, quia haec est vera causalis, ideo est risibilis, quia est admirativus. Est enim admiratio quasi principium activum risus, medians inter hominem et risibile. Ratio utriusque est, quia definitio et definitum est eadem formalitas, et sic non potest inter se ipsam mediare: unde haec causalis, Petrus est homo, quia est rationalis, est in genere causae formalis et immediatissima, ut haec, Petrus est homo quia habet animam; at in causalibus quasi effectivis, sunt plures formalitates, quarum una potest esse media inter alias. 3 Secundo respondetur plus requiri ad universalitatem, quam praedicari immediate, scilicet, esse superius: at differentia non est superior specie.
§ 11
1 2 3 Obiicitur tertio, quia in specie continentur virtute individua, de quibus praedicatur species; ergo differentia est universalis respectu speciei. Nego consequentiam, quia universalitas constituitur formaliter per ordinem ad inferiora formaliter. Verum est, differentiam dici posse universalem virtualiter, et remote per ordinem ad speciem, non quia respectu illius sit ullo modo universalis, sed ob rationem argumenti.
§ 12
1 2 3 4 5 Nec minus est certum, differentiam non contineri formaliter in genere, quod dividit, id est, in conceptu formali generis non contineri formalem conceptum differentiae. Primo, quia genus abstrahit ab speciebus, et consequenter a differentiis, quae illas constituunt, quia in conceptu speciei praeter genus non est nisi differentia. Secundo, quia omne universale concipitur sine suis inferioribus, ergo et genus sine suis differentiis. Tertio, quia si rationale contineretur formaliter in animali, omne animal esset rationale formaliter, et si in eo contineretur irrationale, esset omne animal irrationale: quidquid enim est de conceptu formali generis, et cuiuscumque universalis, est etiam de conceptu cuiuscumque inferioris. Quarto, quia differentiae contrahentes habent oppositionem contradictoriam, ut rationale non est de conceptu sensibilis, quia etiam esset de conceptu leonis, quia quidquid est de conceptu partis, est etiam de conceptu totius, et quidquid est de conceptu differentiae, est etiam de conceptu speciei, quam componit.