Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
Sectio I. Differentiae essentiam propono.
Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?
Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?
§ 13
1 2 Maior difficultas est, utrum in conceptu formali differentiae ultimae contineatur conceptus differentiae subalternae? Affirmant aliqui. Primo, quia alioquin differentia ultima esset ratio suprema, quae non contineretur sub ratione superiori. Secundo, quia esset omnino simplex, et purus actus. Sed haec futilia sunt, primum enim est falsum, quia ad rationem rei supremae requiritur, ut neque directe, neque indirecte sub rationibus generis contineatur, et ut sit de pluribus generibus praedicabilis: utrumque deficit ultimae differentiae, quae ad latus clauditur sub genere, quod dividit, et non est praedicabilis, nisi de specie, quam constituit, et de illius inferioribus. Praeterea rationale ut sic continetur sub conceptu differentiae ut sic, quae comparata suis inferioribus est genus, contrahibilis per differentias infimam et subalternam; sicut color est genus albedini et nigredini, habent enim infimi conceptus incompleti suas species, ac genera, quibus invicem conveniunt, ac differunt.